Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 746


Sic ergo patet ratio distinctionis bonitatis actuum quae in littera ponitur, et
quomodo hae bonitates ad invicem se habeant. Prima enim bonitas, quae est ex
essentia actus, communis est omnibus actibus: unde ipsa substernitur omnibus
aliis bonitatibus; inter quas primo supervenit sibi bonitas quae est ex debita
materia; super quam iterum inducitur alia bonitas quae est ex fine, et aliis circumstantiis,
et ex forma habitus: et secunda bonitate subtracta, non potest esse
tertia; sed tamen posita secunda, non necessario tertia ponitur: et ideo contingit
actum habere bonitatem ex materia, et tamen eum male fieri propter indebitas
circumstantias.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa bonitas quae est ex genere, manet in actu,
quantumcumque per alias circumstantias indebitas deordinetur; sicut etiam
quantumcumque ab anima tollatur gratia, remanet in ea bonitas naturae: unde
non dicitur actus qui est bonus ex genere, male fieri, quia privetur ab eo bonitas
sui generis, sed quia privatur bonitate circumstantiarum.
Ad secundum dicendum, quod unus defectus sufficit ad hoc quod malum aliquid
esse dicatur; sed non una perfectio sufficit ad hoc quod simpliciter sit bonum:
quia bonum contingit ex una et perfecta causa: sed malum ex particularibus
defectibus, ut Dionysius dicit: et ideo illud quod est bonum ex
genere, non est necessarium quod simpliciter sit bonum: sed potest male fieri:
quod autem est malum ex genere, simpliciter est malum, nec bonum fieri potest.
Ad tertium dicendum, quod sicut genus determinatur per speciem; ita etiam
bonum in genere determinatur per bonitatem quae est ex fine et ex aliis circumstantiis:
et ideo illud bonum quod est ex fine et circumstantiis, respondet bono
quod est in genere, sicut species generi: unde et eius praedicationem recipit:
pascere enim esurientem propter Deum, est pascere esurientem; sed non
convertitur.
Ad quartum dicendum, quod est duplex materia: ex qua, vel in qua, et materia
circa quam: et primo modo materia dicta non incidit in idem cum fine: sed
secundo modo est idem cum fine: quia obiectum finis actus est.
Ad quintum dicendum, quod actus aliquis habet duplicem finem: scilicet proximum
finem, qui est obiectum eius, et remotum, quem agens intendit: et ideo
cum bonum ex fine distinguitur contra bonum ex genere, intelligitur de fine
remoto, quem agens intendit.

Torna all'inizio