Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 348


Tertia pars secundi
Libri de regimine principum:
in qua tractatur, quo regimine
a regibus et principibus regendi
sunt ministri, et familia caetera.
Quod ad gubernationem domus spectat non solum
determinare de servis, sed etiam de iis
quae supplent indigentiam corporalem.
Cap. I.

Digestis duabus partibus huius
secundi libri, in quo agitur de regimine
domus: quia ostendum est, qualiter
decet viros suas coniuges regere,
et qualiter patres suos filios gubernare.
Restat exequi de parte tertia,
in qua agetur de regimine ministrorum,
vel de regimine familiae. Huic autem parti, in
qua agetur de regimine ministrorum et familiae caeterae
(ut in prosequendo patebit) connecti potest materia illa,
in qua agitur de iis quae supplent indigentiam corporalem,
et quae faciunt ad conservationem et ad sufficientiam
vitae. cuiusmodi sunt decentia aedificiorum, multitudo
numismatum, et copia possessionum aliarum. In hac
ergo parte tertia huius secundi libri, eo quod hae materiae
sunt connexae, intendimus instruere volentem suas domus
debite gubernare, non solum quantum ad regimen ministrorum
et familiae, sed etiam quantum ad alia quae

Torna all'inizio