Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 4


summa industria multisque periculis sibi ipse peperit, in brevi favillatim
decidens evanescat. Interest ergo multorum si qua fortiter
acta sunt, ea posterorum cognitioni transmictere. Hinc enim
accidit non solum viros fortes meritum laboris fructum percipere,
verum totius quoque posteritatis commodo provideri, presertim
cum ad virtutem plerumque liberi patrum provocentur exemplo
patrieque probitatis, velut quedam in filios transfusa scintilla, licet
in quibusdam sopita sit et quasi premortua, facile tamen hereditarie
virtutis memoria convalescat. Si qui vero suopte ingenio ac
natura perpetuandi nominis amorem conceperint ipsa tamen patrum
recordatio eorum foveat desiderium ac proposito robur adiiciat ad
maturandum id quod speraverint, eos utique faciens promptiores.
Hinc nimirum antiquitus Romani patrum domi conservabant ymagines
ut antecessorum eis acta semper occurrerent puderetque degenerem
sequi lasciviam ac turpi languere desidia et amplectende
virtutis quasi quamdam necessitatem haberent pre oculis. Nec
igitur inerti situ patiar eorum obliterari memoriam que non sine
multorum periclitatione nuper in regno gesta Sicilie, partim ipse
vidi, partim eorum [qui in]terfuerant veraci relatione cognovi.
non tamen id ago ut omnia bellorum discrimina militumque congressus
aut quid in singulis urbibus oppidisque gestum fuerit sigillatim
expediam; satis fecisse videbor proposito, si qui laude digni
fuerint, eos non taceam, si maiora rerum momenta breviter ac succinte
transcurram, in hiis maxime que circa curiam gesta sunt
occupandus.
Primum igitur satis constat quod cum Rogerius comes Sicilie,
frater Roberti Guiscardi ducis Apulie, rebus excessisset humanis,
Rogerius eius filius totam primum Siciliam ac partem Calabrie
iure successionis optinuit; postmodum vero consanguinei
sui Wilelmi ducis Apulie morte cognita, transiens in Apuliam postquam,

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio