Salimbene de Adam: Cronica

Pag 49


et obsederunt stratam Reginam in paludibus et supra Taleatam
et fecerunt ceparias ad comburendum pontes et naves que
erant in ranfreda. Et tunc mortuus fuit dominus Iacobus de
Palude, et pro eo fuit maxima discordia inter illos de Palude et
illos de Foliano.
Anno Domini MCCXXV facta fuit treugua inter Reginos et
Mantuanos, quam fecit fieri dominus Ravaninus de Bellottis
de Cremona potestas Reginus.
Anno Domini MCCXXVI, quarto Nonas Octobris, transiit beatus
Franciscus, Ordinis fratrum Minorum institutor et dux, ex
huius mundi naufragio ad celestia regna, die Sabbati sero, et sepultus
est die Dominico in civitate Asisii, ornatus stigmatibus Iesu
Christi, et completis XX annis a sue conversionis principio. Inchoavit
enim MCCVII, sub Innocentio papa III. De quo cantatur:
Cepit sub Innocentio
cursumque sub Honorio
perfecit gloriosum.
Succedens his Gregorius
magnificavit amplius
miraculis famosum.
Item millesimo supraposito mortui fuerunt dominus Ugolinus
de Foliano et dominus Guido de Baysio in contrata Canussie.
Anno Domini MCCXXVII fuit maxima caristia bladi et rerum
victualium, ita quod sextarius frumenti vendebatur in cursum
XII soldos imperialium et XV solidos imperialium, et sextarius
spelte V solidos imperialium et VI, et sextarius milice VIII solidos
imperialium, et libra carnis porcine XII imperialium.
Anno Domini MCCXXVIII venerunt Bononienses cum carrocio
suo circa castrum Baçani, et contra eos iverunt Mutinenses,
Parmenses et Cremonenses et combusserunt terras Bononie
et fuerunt usque in aquam fluminis Reni et ibi dederunt bibere
equis suis. Et cum remeabant per stratam, Bononienses obviaverunt
eis in contrata Sancte Marie in Strata, et fuit maximum
prelium inter eos, et quam plures mortui fuerunt ex utraque parte.
Et in eodem anno, dum starent Bononienses circa Baçánum,

Torna all'inizio