Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 88


tempore soluto, glacies iam liquerat, cum iam, niuibus liquefactis,
varii fluuii per uallium concaua uarios iam tumescerent in decursus,
et pigra hyems, ignei mendica caloris, ultima terga daret ob uicinum
primi veris aduentum, sole sub extremo signo Piscium decurrente,
dum extremi dies et ultimi Februarii mensis instarent, et mensis ille
Marcius succederet iam uicinus, cum vniuersus Grecorum exercitus,
in multa classe fecundus, in Athenarum ciuitatis portum totus insimul
conuenisset. Sciant igitur presentis hystorie lectores ab ipsa
mundi institucione nunquam tot nauigia insimul confluxisse, tanto
plena milite nec tantorum cumulo pugnatorum, que, ut descriptibili
sermone patefacta, legentur. Sciendum est Agamenonem, regem
et Dana[th]orum ductorem exercitus, ex ciuitate sua, scilicet Mecenarum,
c naues militibus onustas pugna<n>tibus adduxisse;
Menelaum autem, uirum Helene et ipsius Agamenonis fratrem, ex
regno suo quod est dictum Spartem lx naues plenas militibus adduxisse.
De regno uero Boecie Archelaus et Prothenor, ipsius
regni domini, naues l duxere. Ascalafus uero dux et comes Helimus
de prouincia Cythomenie naues duxere xxx. Rex uero
Epistrophus et rex Tedius de regno Forcidis l naues adduxerunt
in multa militum comitiua. Thelamonius autem Ayax de regno
suo et de sua ciuitate nobili Salemina l naues adduxit. In cuius
comitiua fuerunt multi duces et comites et sunt hii: dux Teucer,
dux Amphiacus, comes Dorion et comes Theseus. Senex autem
dux Nestor cum l nauibus ex Pilon aduenit. Rex uero Thoas de
regno suo Tholie l naues adduxit. Rex autem Deximais de regno
suo naues secum detulit l. De regno autem suo, quod Demenium

Torna all'inizio