Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 458


discrecionem coram te in omnibus tuis rebus, et eris bene munitus
ad exequendum eas. Et dixit: non omittas facere bonum,
licet non cognoscant homines illud. Et dixit: vere nescius est
qui pingit in eodem lapide bis. Et dixerunt ei: quomodo est
turpis facies tua! Et respondit: non existit in posse meo non
habere turpem faciem, igitur ex eo non debeo culpari; illud
autem quod in posse meo est, illud paro et polio; sed tu quod
erat in posse tuo dehonestasti. Et dixit uni ex discipulis suis:
ordina animam tuam contra tempestates, quia qui in mundo est,
non est securus aliquo modo non pati eas. Et dixit: sis legalis
committenti se tibi, qui de te gerit fiduciam, et sis fidelis, et
eris securus vitandi malum finem. Et dixit: facias aliis quod
tibi vis fieri, et non facias quod tibi fieri non vis. Et dixit:
propter experienciam homo corrigitur et propter mundi transmutationem
predicatur. Et dixit: liberalis est qui bone fame delectationem
plus appetit quam pecunie. Et dixit: patiencia est
forte castrum et festinancia penitenciam adducit, et honor fructus
est veritatis. Et dixit: propter veritatem et legalitatem honorant
te tui amici et propter omittendum quod non proficit complebitur
bonitas tua. Et dixit: sufficit homini scire quod intuetur de
contingentibus mundo et per id, die qualibet, potest novam scienciam
habere. Et dixit: qui bona querit a hominibus est honorandus;
et qui mala, periclitatur; et custodia non proficit
ignoranti, iustus autem securus est. Et dixit: qui aspicit se
ipsum, lucratur, et qui se ipsum negligit, perdit, et qui patiens
est consequetur bonum, et qui non, penitebit, et qui facet se
ipsum salvat. Et dixit: semina bona opera et sequetur alacritas.

Torna all'inizio