Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 77

Liber I


illis, quod petunt, inclinamur. Eam in aliis commovebimus, si ostendemus variam fortunarum commutationem et bona, in quibus fuimus cum malis quae patimur et passuri sumus, comparabimus; si commoda quae sperabamus et incommoda quae nos consequuntur, proferemus, ut in morte filii, propagatio sobolis, spes honorum, solatium senectutis; contra domus eversio, desperatio, orbitas. Item, si turpia atque indigna genere, aetate, dignitate nostra, ad que devenerimus vel deventuri sumus, proferemus. Si calamitates nostras singulas ante oculos ponemus, ut non audire eas aut legere homines, sed videre videantur. Si rogabimus <ut> de se ac de suis coniecturam faciant cogitentque posse eadem omnibus accidere, quae nobis acciderint et quum nos vident, parentum liberorumque suorum, sui denique ipso rum recordentur. Item, si orationem vel ad absentes vel ad mortuos vel ad res sensu carentes nobisque charissimas, ut patriam, domum et caetera eius generis convertemus. Item, si disiunctionem a rebus nobis charissimis, si patriae, parentum caeterorumque nobis coniunctissimorum amissionem, si orbitatem, solitudinem, si corporis et fortunae incommoda proferemus. Item, si conqueremur nos ab aliis potissimum contumelia et iniuria affici, qui vel nos amare et iuvare maxime debeant, ut propinqui, vel

Torna all'inizio