Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani

Pag 49


Libertas Ligurum, patribus devotaque divis
Extitit, urbs olim multis ornata triumphis.
Conscilii decor est eius diffusus in omnem
Italiam. Decepta novis erroribus alte
Corruit at nuper, morisque oblita vetusti
Se dedit in preceps, patrios despexit honores
In caros bacata sinus, sua contulit arma
Matris in obprobrium. Radiis lustrata supernis
Sed modo iam rediit, deflet confusa priores
Excessus, plenis iam votis lora resumit
Ecclesie, veteres iam leta reducit amores.
Evigilant etenim letali pressa sopore
Lumina, preteritam superat nova gratia culpam.
Vos ad iussa patrum devocio magna paratos
Reddidit: ut cerno, nichil est iam ponderis ultra
Quod metuant animi devoti. Muneris ardor
Divini grave nescit onus, sed dulcia sentit
Omnia, priscus amor rediit culturaque divum.
Iam quoque non vobis patriis parere molestum est
Iussis, ad vite felix conversio callem
Devia pestiferi erroris funesta relinquens.
En ego iam fidens vobis mandata refundo
Presulis eximii, video vos namque paternis
Obsequiis promptos: patrem cognoscite vestrum
Octonem, iubet hoc fas et ius, alta potestas
Hoc quoque decrevit: ne sit fugitivus in orbem
Ulterius statuere patres. Ad sceptra redibit
Collate sedis, vos hinc parebitis illi
Vos hinc subiecti dignos reddetis honores.
Predia reddetis concessaque iura tenebit
Presul, et in clerum proscriptio facta linetur
Restituentur opes rapte, fraudabitur ere
Nemo suo, non hinc Christos iniuria ledet.

Torna all'inizio