| noluit, et ideo ipse cum filijs suis mala morte perijt. sunt
 autem quidam filij obedientes et boni. isti sunt de bono in melius
 promovendi, tales enim faciunt patri magnam consolationem et
 cordis delectationem. de quibus dicit Salomon: "Erudi filium
 tuum, et refrigerabit te et dabit delitias anime tue". alij
 sunt filij, qui, si aliquando offendunt, statim ad levem correctionem
 patris se corrigunt et patri obediunt. isti non sunt graviter
 obiurgandi, sed dulciter admonendi. de quibus dicit Apostolus in
 epistola Ad Ephesios: "Vos, patres, nolite ad iracundiam
 provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et
 in correctione Domini". non enim tales sunt provocandi,
 sed in disciplina, idest in morum honestate, sunt educandi.
 alij filij sunt duri et superbi et parentibus inobedientes.
 tales sunt verberibus flagellandi. de talibus dicit Salomon:
 "Qui parcit virge, odit filium suum". qui autem diligit,
 illum instanter erudit. et in Ecclesiastico dicitur: "Qui
 diligit filium suum, assiduat illi flagella". filij autem erga
 parentes humiliter se debent habere, quia debent eos honorare,
 eis servire et subministrare; et ad hoc induci debent propter preceptum,
 | 
 |