Salimbene de Adam: Cronica

Pag 928


expulsione partis sue de Regio. Item Bartholomeus de Panceriis
cum Çacharia filio suo. Item dominus Ugo de Conrado cum Conradino
filio suo. Item dominus Manfredinus de Guertio cum filiis suis.
Et dominus Henricus de Gherro, quidam bonus campsor. Et bastardus
quidam, pulcher homo et valens, qui aliquando fuit potestas
illorum de Gipso (et dominus Henricus similiter fuit eorum
potestas, et dominus Rolandinus: postmodum de Cremona ceperunt
eligere potestatem). Porro omnes alii de exercitu illorum de
Gipso erant vel milites stipendiarii vel beruarii vel ribaldi. Et
nota quod Conradinus filius domini Ugonis de Conrado factus fuit
a ribaldis ribaldorum capitaneus et potestas.
Quod Lupicini deseruerunt partem suam, quando sui recesserunt de Regio.
Nota etiam quod Lupicini deseruerunt panem suam in expulsione
et egressu civitatis, et steterunt in civitate et adheserunt
domino Mattheo de Foliano et facti sunt ex parte sua; cuius filiam
dominus Garxendonius accepit pro Ugolino filio suo.
De obsidione Besmantue, et de domino Guidone de Albareto, de quo quidam
futura predixit, que postea evenerunt.
Quod diversimode predicuntur futura. Require similiter infra, D26.
Et nota quod in illa tempestate ab illis de Dallo in servitio
et favore domini Matthei de Foliano multis diebus obsessa fuit
Besmantua, eo quod dominus Guido de Albareto cum quibusdam
aliis ascenderant petram illam, ut a facie inimicorum liberarentur
illesi. Post hec, affecti tedio, obsidentes ab obsidione cessarunt,
et illi de Besmantua descenderunt deorsum et recesserunt inde.
Porro de domino Guidone de Albareto sciendum est (sicut dixit
michi abbas de Canossa, filius suus, cum familiariter loqueretur
mecum iuxta portam castri de Gipso) quod, ante, per quinque
annos, quam eveniret sibi illud infortunium quo tormentatus
fuit, occasione mortis domini Guidonis de Bibianello, interrogavit

Torna all'inizio