Papias: Ars Grammatica

Pag 57


"catena, catella" et "catenula". 32 In cio, aster, leus pauca
inueniuntur et fere hec: "Antonius, Antoniaster", "surdus,
surdaster", "parasitus, parasitaster", "catulus, catulaster", "homo,
homuncio", "senex, senecio", "equus, equuleus", "acus, aculeus",
"oculus, oculeus". 33 "Syriscus" uero Grecum est diminutiuum. 34
Inueniuntur autem propria uel appellatiua formam
diminutiuorum habentia, non significationem, ut "tabula",
"cuniculus", "anniculus", "macellus", "friuolum".

1.7 DE DENOMINATIVIS

1 Denominatiuum est quod a nomine deriuatur, et hoc
generaliter; proprie autem quod non habet supradictorum
significationem, licet habeat formam. 2 Sciendum quod hoc
nomine uerbalia et aduerbialia seu participialia pro simili
terminatione comprehendantur; unde simul quoque de his
tractabitur. 3 Fit igitur eorum deriuatio V modis: adiectione, ut
"casti, castitas", "amo, amor"; abiectione, "exulo, exul"; mutatione,
"doctus, doctor"; significatione, "formido, formidas, formido,
formidinis"; compositione, ut "causidicus". 4 Supradictorum ergo
formales terminationes sunt he: in a , i breui uel l, n, r seu alia

Torna all'inizio