: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 19


audacia et ore omnium divulganda! Quis enim non potest merito admirari, audiendo hominem
vinctum, solum, armatis custodibus circumseptum, invasisse iuvenem bellicosum fortem strenuum
et terribilem inimicis? Patet itaque illud antiquum proverbium esse verum, quod qui
vult mori, regem potest occidere.
Hoc tempore Iantgravius rex Alemanie diem clausit extremum; de cuius morte ecclesia
est turbata, Federicus vero plurimum est letatus.
Eodem anno in mense madii venit Federicus de Apulia in Lombardiam cum maximo apparatu
et pro quibusdam negociis peragendis perrexit versus Taurinum. Rex vero Ericius
eius filius naturalis cum exercitu Cremonensium ivit ad obsidendum quodam castrum Brixie,
nomine Quincianum. Tunc habita opportunitate, consanguinei pape Innocentii, et amici
eorum qui fuerant de Parma expulsi et Placentie residebant, subito congregati, in manu
forti Parmam de assensu populi in medio iunii intraverunt, et potestate occiso, partem Federici
protinus expulerunt. In quorum auxilium domnus Gregorius de Montelongo sedis apostolice
legatus cum Mediolanensibus et Placentinis, et comes Sancti Bonifacii cum Mantuanis
Parmam velocissime intraverunt ipsamque velociter munientes, ad defensionem se fortiter paraverunt.
Quo audito, Federicus cum exercitu infinito et cum Ecelino, qui perrexerat in eius
auxilium, festinanter cum militia marchiana venit et castramenctatus est iuxta Parmam, faciens
ibi civitatem, quam Victoriam appellavit, statuit firmiter se inde nullo modo discessurum, nisi
parmensem caperet civitatem. Federico igitur impugnante et Ecclesia cum suis fidelibus Parmam
totis viribus defendente, tempore sex mensium elapsus, et sic asperitate hiemis cogente,
militia civitatum ex utraque parte ad propria est reversa. Federicus vero remansit in Victoria,
cum non modica exercitus quantitate, expectans futuram estatem, animo cupienti, in qua
credebat se Parmam sine dubio expugnare.
QUALITER VICTORIA EST CAPTA. - Anno Domini 1248 Federico in Victoria residente,
in medio februario legatus et Parmenses inito consilio de civitate unanimiter exiverunt irruentes
in Victoriam, ipsamque sine mora ceperunt captamque protinus cremaverunt. Federicus
vero versus Cremonam fugam arripiens vix evasit, dimissis ibidem diviticiis infinitis.
Parmenses vero, multis captis et occisis de ipsius exercitu, carocium etiam Cremonensium
habuerunt.
Circa hec tempora Innocentius papa negotia ecclesie peragens vigilanter, legatum in
Alemaniam destinavit, citavitque principes ut eligerent in regem aliquem virum idoneum et

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio