Guido Faba: Epistole

360


videtur ad gratie complementum; dum tamen scientiam discas
thesauro quolibet meliorem, in qua vigilanter debes summo
conamine laborare: quod diceris diligenter attendens; nec
est ab incepto opere desistendum, donec fructus respondeat
laboranti.
III.
De amico ad amicum super recommendatione
amici et socii eius.

Multe discretionis et probitatis viro domino D. notario
domini pape, amicorum precipuo, I. de Tebaldis civitatis Bononie
salutem et honori habito honorem debitum in longitudine
dierum et vite feliciter aggregare. Naturale quodammodo dignoscitur,
ubi specialis est fiducia, specialium recreatur. Unde
fiducialiter ad vos mitto D. presentium portitorem, mihi vinculo
dilectionis intime copulatum, vestram deposcens gratiam liberalem,
ut in signum benevolentie specialis ipsum habere dignemini
in singulis commendatum, ita quod penes vestram prudentiam
in suis negotiis promovendis mea precamina sibi sentiat
fructuosa.
IV.
Responsiva executionis et grate voluntatis.
Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum,
invenit thesaurum. Volentes igitur amicitie vestre puritatem
prudenter invocabilem conservare, que sua virtute redolet et
preclaritate refulget, taliter amico vestro D., vestris precibus
et amore vestro, dedimus consilium et favorem, quod semper
vobis regratiari tenetur et merito deservire.

Torna all'inizio