| vidi monachum Sancti Benedicti. Omnes alios quos nominavi,
 et alias vidi, et recesserunt a nobis et in mundo non sunt. Et
 impleri videmus cotidie verbum illius sapientissime mulieris que
 locuta est cum David, quando patrem cum filio pacificare volebat,
 in figura mulieris illius, scilicet beate Virginis, que mulier sapientissima
 fuit, que dedit illum per quem reconciliati sumus Deo per
 mortem filii eius, ut dicit Apostolus, ad Ro. V. Ait enim mulier
 illa, loquens ad David, II Reg. XIIII: Omnes morimur et quasi
 aque dilabimur in terram, que non revertentur, nec vult Deus perire
 animam. Ideo faciendum est quod Ecclesiasticus docet, XIIII:
 Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos
 invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascet et sicut folium
 fructificans in arbore viridi. Alia generantur, et alia deiciuntur:
 sic generatio carnis et sanguinis omnino finitur, et alia nascitur.
 Item Eccle. I: Generatio preterit et generatio advenit, terra vero in
 eternum stat. Item Iob XIIII: Breves dies hominis sunt, numerus
 mensium eius apud te est. Constituisti terminos eius, qui preteriri
 non poterunt. Item Iob XVI: Ecce enim breves anni transeunt, et
 semitam per quam non revertar ambulo. Item Iob XIIII: Homo
 natus de muliere, brevi vivens tempore, repletus multis miseriis.
 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra et nunquam
 in eodem statu permanet. Item, primo Paralipo. ultimo,
 dixit David, cum presente Deo loqueretur: Dies nostri quasi
 umbra super terram, et nulla est mora. Quocirca faciendum est
 quod docet Scriptura. Ait enim Apostolus, ad Gala. VI: Ergo,
 dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem
 ad domesticos fidei. Hinc dicitur, primo Macha. XII, quod, quando
 Ionathas vidit quod tempus eum iuvat, fecit facta sua. Et hoc
 quidem sapienter, quia, sicut dicitur Apoc. X, angelus, quem
 vidit Iohannes stare supra mare et supra terram, levavit manum
 suam ad celum et iuravit per viventem in secula seculorum, qui
 creavit celum et ea que in illo sunt et terram et que in ea sunt et
 mare et que in eo sunt: quia tempus amplius non erit. Ergo faciendum
 est quod docet Sapiens, Eccle. IX: Quodcumque potest facere
 manus tua, instanter operare; quia nec opus nec ratio nec scientia
 nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.
 | 
 |