Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 86


eorum plena eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetose, habundantes in
itineribus suis; boves eorum crasse. Non est ruina macerie tantaque quietis
securitate donantur, quod non est transitus neque clamor ullus turbidus
in plateis eorum.
Quam perniciosa est hec pax, in qua carnis voluptas mundique felicitas
blandis quidem, sed dolosis legibus homini federantur; quam, inquam,
perniciosa et quanto adumbrata prestigio! Non est enim vera huiusmodi
pax, que videtur aspectus nostros eludens et in sua semper nece grandescens.
Nam cum peccatores cernuntur incolumes, cum videntur predivites,
cum multis suspiciuntur populis dominari nec in mundo usquam
apparet quem timeant, putantur habere pacem. Sed pax ista cum
conscientia semper litigat, contendit intrinsecus, et cum hostem non
habeat, secum ipsa decertat. Sunt enim impii, sicut sermo tractat
propheticus, quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Non est pax
impiis, dicit dominus
. Pax huiusmodi non tantum possessoribus suis
laqueus captionis est, sed etiam aliis perditionis occasio, infirmis videlicet
in fide christianis. Qui cum vident bonos adversis deteri, malos autem
prosperis favorari, deum vel de iudicii iniquitate insimulant vel humana
hec non curare blasphemant. De quibus locuntur Proverbia: Adversio
parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
.
Homini autem hanc pacem habenti nimis est amara mortis memoria,
iuxta quod sapiens ad ipsam mortem legitur exclamare: O mors, inquit,
o mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis
suis!
Sicut econtra qui hanc pacem, id est carnis prosperitatem, odit,
adventum mortis diligit. De qualibus vir iustus dicit agens de hiis, qui
spontaneam anime amaritudinem patiuntur: Qui expectant, inquit,
mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum gaudentque vehementer,
cum invenerint sepulcrum
.
Oscula vero huius pacis sunt oscula meretricis, cuius labia favus
distillans et nitidius oleo guttur eius; novissima autem illius amara
sicut

Torna all'inizio