Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 52


itaque sibi Matheus Bonellus iureiurando seque illis invicem obligat,
multosque preterea milites et potentes viros, in quibus et nobilem
adolescentulum Rogerium comitem Avellini, regis consanguineum,
non dissimili pacto sibi confederat. erat autem eorum hoc propositum,
ut in primis regem caperent; captum in qualibet includerent
insularum, vel in alio quolibet loco, iuxta quod omnium
communi decerneretur assensu; dehinc eius maiorem filium Rogerium,
ducem Apulie, novennem fere puerum, regem crearent,
id existimantes populo gratum fore, seque videri nichil animo malignandi
gerere si tyranno ob facinora sua sublato, filium eius
ipsi substituant. Ad hoc autem facillimus putabantur aditus preparari
si Malgerium castellanum palatii quibuslibet possent promissionum
pactionibus irretire, ut idem ab eo iusiurandum quod
inter se fecerant extorquerent. Nam aliter incoacta parum procedere
videbantur, cum ille trecentos fere iuvenes secum haberet,
assidue ipsius palatii custodie deputatos, qui sic erant per portarum
angustias distributi, ut quantumvis numerum militum ab
ingressu facile submoverent, et si furtim aliquos ingredi contigisset,
certum erat ibidem eos sine spe salutis intercipi, redituris
exitu non patente. verum id eorum desideriis obviabat quod,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio