Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 50


56
Cum ergo magna iam pars illic coadunata, nihilominus et
ipsi pro sui paucitate alios inhianter prestolarentur, ecce prememoratum
oppidum a Rege comprehensum nuntiatur. Deinde
turris, que erat in prefato flumine quod Scafatum dicitur, continuo
turricolis eius solo terrore contritis, eam dedentibus,
capitur; sicque pons ligneus qui ibidem erat, lignis in undis
proiectis, totus destruitur, ne per eundem aqua ipsa a quoquam
contra Regem acturo transmeari posset; per quem
videlicet pontem, quia aliunde transmeandi facultas non erat,
laboranus exercitus, ut iam supra expressum est, ad obsistendum
Regi se transituros putaverant; unde quoque non modico afficiebantur
dolore, non tantum pro oppidi captione, quantum
quod, prefata turre a Rege potita, fluminis meatum amiserant.
Porro princeps, ubi turrem comperit prefatam aggressam, cernensque
Pisanorum auxilium quod sibi sperabat
cito adesse diu differri, iterum puppim ingressus Pisam festinus
rediit, eos ad presidium sui quantocius secum minaturus, quos
iam multarum milium marcarum argenti emolumentis, quas
illis promiserat, sibi acciverat.
57
Sarno itaque invaso evestigio Rex Nucerie ingentissimum
principis oppidum obsidione circumdedit, arce quidem prefata,
ad cohercendum fluvialem transitum, custodibus premunita;
quod videlicet oppidum non solum loci situ munitione roboratur,
verum etiam expugnantium animo viribusque mirifice
extollebatur.
Cum ergo ab exteris temptatum acerrimo fuisset assultu, e

Torna all'inizio