Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 884


Ad tertium dicendum, quod voluntas dicitur tribus modis. Aliquando ipsa
potentia volendi; aliquando ipse actus volendi; aliquando autem ipsum volitum;
et quantum ad hoc unitur voluntas sancti hominis voluntati Dei, non
autem quantum ad duo prima.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in Christo fuerunt omnia quae sunt
de perfectione humanae naturae. Sicut autem de perfectione humanae naturae,
inquantum homo est homo, est rationis voluntas; ita de perfectione hominis,
inquantum animal, est appetitus sensibilis; et ideo oportet appetitum sensitivae
partis in Christo ponere. Sed iste appetitus in aliis animalibus non habet rationem
voluntatis, quia aguntur instinctu naturae potius quam agant, ut dicit
Damascenus, et ita non habent liberum motum, quem voluntas
requirit. Tamen appetitus sensibilis potest in homine dici voluntas, inquantum
est obediens rationi, ut dicitur in 1 Ethic.; et ideo participat aliqualiter
libertatem voluntatis, sicut et rectitudinem rationis, ut possit dici voluntas participative,
sicut dicitur ratio per participationem. Et ita in Christo quantum ad
humanam naturam dicimus duas voluntates, scilicet sensualitatis et rationis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in Christo sunt duae naturae integrae, quarum
una non est pars alterius, ex quibus immediate persona componitur; sed
tamen altera naturarum, scilicet humana, dividitur in multas partiales naturas,
sicut in naturam corporis et animae, in sensitivam et rationalem; et secundum
hoc etiam voluntas humana dividitur in duas voluntates.
Ad secundum dicendum, quod sicut appetitus rationis non sequitur quamlibet
apprehensionem rationis, sed quando aliquid apprehenditur ut bonum, ita et
appetitus sensibilis non surgit nisi quando apprehenditur ut conveniens. Hoc
autem non fit per exteriorem sensum, qui apprehendit formas sensibiles; sed
per aestimationem, quae apprehendit rationem convenientis et nocivi quam
sensus exterior non apprehendit; et ideo in parte sensitiva non est nisi unus
appetitus secundum genus; qui tamen dividitur, sicut in species, in irascibilem
et concupiscibilem, quarum utraque sub sensualitate computatur.
Ad tertium dicendum, quod voluntas per essentiam, est in ratione per essentiam;
et voluntas participative, est in ratione per participationem.
Ad quartum dicendum, quod sensualitas dicitur serpens, et principium peccati,
non quantum ad naturam potentiae, quam Christus assumpsit, sed quantum ad
corruptionem fomitis, quae in Christo non fuit.
Ad quintum dicendum, quod in Christo aliquid accidit non praevisum a sensu
interiori vel exteriori, quamvis praevisum ab eo per rationem, vel per scientiam
divinam: et ideo in ipso motus sensualitatis fuit quidem subitus respectu sensus,
sed non respectu rationis vel Divinitatis.

Torna all'inizio