Murrina  genus potionis, quae Graece dicitur nektar. Hanc  
mulieres vocabant muriolam; quidam murratum vinum; quidam  
id dici putant ex uvae genere is murrinae nomine.  
 Murgisonem  dixerunt a mora et decisione.  
 Murmillonica scuta  dicebant, cum quibus de muro pugnabant.  
Erant siquidem ad hoc ipsum apta.  
 Murtea corona  Papirius usus est, quod Sardos in campis  
Murteis superasset.  
 Mussare  murmurare. Ennius (Ann.182): “In occulto mussabat.”  
Vulgo vero pro tacere dicitur, ut idem Ennius (Ann. 
446): “Non decet mussare bonos.”  
 Mucia prata  trans Tiberim, dicta a Mucio, cui a populo  
data fuerant pro eo, quod Porsinam, Etruscorum regem,  
sua constantia ab Urbe dimovit.  
 Mugionia porta  Romae dicta est a Mugio quodam, qui  
eidem tuendae praefuit.  
 Muginari  est nugari et quasi tarde conari.  
 Mustricula  est machinula ex regulis, in qua calceus novus  
suitur. Afranius (419): “Mustriculam in dentes inpingam  
tibi.”  
 Myoparo  genus navigii ex duobus dissimilibus formatum.  
Nam et mydion et paron per se sunt.  
 Miliucia  porta appellata est eo, quod proxima esset sacello  
Minucii.  
 Martias kalendas  matronae celebrabant, quod eo die Iunonis  
Lucinae aedes coli coepta erat.  
 Mavortem  poetae dicunt Martem.  
 Magnum annum  dicunt mathematici, quo septem sidera errantia  
expletis propriis cursibus sibimet concordant. 
  |  
  |