| viros prudentes ac strenuos habiturum, et quod industria tua
 non possis hoc eorum facturum consiliis. Quod id quibusdam
 forsitan vere dicere putareris, nisi terre tue, quam opulentissimam
 recepisti, presens calamitas argumento nobis esset quid in
 te sit spei ac fiducie reponendum. Quod ergo iure tibi negandum
 palam non ausus es postulare, id facta coniuratione per
 te ipsum, ausu temerario, subripere conabaris. In quo, et regni
 quidem inventus es perturbator, et contra maiestatem regiam
 contumax ac rebellis, eoque ipso meruisti non solum terram
 quam possidebas amictere, sed et capitalem subire sententiam,
 nisi veniam tibi velit regia benignitas indulgere.
 Henricus itaque comes audiens ex insperato palam esse cuncta
 que gesserat, tanti se criminis obiectione pulsari, neque dari sibi
 copiam ut quamlibet dilationis interim causam opponeret, inter
 metum ac stuporem anxie deprehensus, tarde timideque respondit,
 nunquam se contra cancellarium conspirasse. At Rogerius iudex,
 productus in medium, quod ille negabat se probaturum asseruit,
 dicens seipsum minis adactum nuper ei iusiurandum de morte
 cancellarii prestitisse. Quibus verbis adeo comitis mentem et
 ingenium perturbavit, ut nec illius dicta refelleret, nec obiecta
 purgaret, sed in contumelie verba prorumpens, Rogerium iudicem
 proditorem appellabat ac periurum, qui iureiurando neglecto,
 consilia sibi credita prodidisset. Ita sua ipsius confessione dampnatus,
 intra palacium iussus est custodiri; subitoque nunciatum
 est in curia milites Henrici comitis armatos in domum illius
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 |