Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 162


Richardum Molisii, Henricum Montis Caveosi comitem, Matheum
notarium, gaytum Richardum, Gualterium decanum Agrigentinum
regis preceptorem. In eo statu curia constituta, decernitur in
primis uti Gillebertus comes Gravinensis cum filio suo Bertranno
comite pellatur e regno, salvus tamen et incolumis, si quidem hiis
curie mandatis ultro parere voluerit. Quod si viribus uti et militibus
adunatis reniti presumpsisset, cum eo deinceps hostiliter
agi, et tanquam proditorem totis regni viribus oppugnari. Hoc
autem negotium Rogerio comiti Albensi Richardoque de Sagio
Fundano comiti delegatur. Qui de totius Apulie civitatibus immensum
congregantes exercitum, Gillebertum comitem in castello
quodam, quo se cum uxore receperat, obsederunt. Nam, audito
curie mandato, universi milites ab eo discesserant. At ille multam
in se procerum attendens invidiam, civitatum atrox odium nichilque
spei sibi relictum intelligens, elegit se Richardo comiti
Fundano cum thesauris suis eo pacto dedere ut liceret ei cum
uxore ac liberis in partes Syrie transmeare.
Eo sic expulso, cogitabant etiam curie magnates Hugonem
comitem Catacensem, quia cancellarii consanguineus erat, expellere.

1



5




10




15



Torna all'inizio