Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 158


namque paci excepta ea humanitate, quam diximus, plerumque sufficit
non nocere; hec pax expetit omnibus prodesse velle et cuicumque
potueris benefacere. Ad quod forte illud respicit, quod doctor gentium
ait: Pax omni operanti bonum.
Item pax Babilonie, ut superiori pagine commissum est, gignit
gaudium, pax autem Ierusalem beatitudinem de gaudio operatur. Unde
Thobias ad Ierusalem loquens ait: Beati omnes, qui diligunt te et qui
gaudent super pace tua
. Item in pace mundi qui imperant domini sunt, in
pace ecclesie preminent servi. Unde unus eorum ait: Non nosmetipsos
predicamus, sed dominum nostrum Iesum Christum; nos autem servos vestros
per Iesum
. Et Dominus ad discipulos: Qui voluerit inter vos primus esse
erit servus vester
. Cum enim, ut premissum est, pacem istam caritas agat,
amor autem gradum nesciat, omnes, qui huius pacis federe nexi sunt,
paribus sibi studebunt officiis subservire, iuxta quod Paulus ait ad Galatas:
Per caritatem spiritus invicem servientes.
Item pax Ierusalem omnem remittit iniuriam, sicut testis est oratio illa
cotidiana, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris
. Pax Babilonie legem statuit, que iniuriis
opponeret talionem. Ideo Babilonie pacis cultores, sicut supra monstratum
est, erga eos, qui publicam pacem violant, impacati sunt; qui
vero huius pacis possessores existunt etiam cum odientibus pacem pacifici
esse non desinunt. Nam cum hiis, qui oderunt pacem, eram pacificus.
Quos tamen, cum reliquis salutis periculum non timetur, pia severitate
persequitur, non quidem materiali ferro, sed spirituali gladio feriens
rebellantem. Nam, ut ait apostolus, arma nostre militie non sunt
carnalia, sed potentia a deo
. Pia severitate idcirco posuerim, quia sic in

Torna all'inizio