| Sicut audivimus, sentitis onus honoris et experimini, qualiter gemant Gigantes sub aquis. Verumtamen
 oculi vestri semper ad Dominum, qui suos consolatur prosperis et exercet adversis, habens
 in manu sua calicem plenum mixto, qui, dum amaris dulcia et dulcibus amara commiscet, vicissitudine
 diversa successuum eventus temperat ad salutem, eo quod diligentibus Deum omnia cooperantur
 in bonum. Ceterum, ut fructuum vestrorum possimus esse participes, laboris haberi volumus
 non expertes saltem in hiis, que ad sedem apostolicam proferetis, vestro ministerio suffragium,
 quod poterimus, ministrando.
 
 IV 24
 
 Nobilitatis vestre litteris affectione consueta receptis earum amaricavit nos lectio et de vestra turbatione
 turbavit. Quia vero successibus vestris pleno communicamus affectu, rogamus, ut, cum de
 convalescentia vobis clementia divina providerit, insinuationis optate remedio nostro desiderio
 satisfiat.
 
 IV 25
 
 Communicamus vobis in prosperis, participamus etiam in adversis. Unde turbamur, si quid occurrat
 a utilitatibus vestris adversum et desideriis peregrinum. Sane super mandato, quod vobis venerabilis
 pater .., Spoletanus episcopus, fecisse dicitur hiis diebus, vidimus, que scripsistis, et credentes,
 quod non expediret ecclesie vestre super illud causa moveri, supersedimus impetrationi litterarum
 domini pape et volumus uti nostris ad presens, sperantes, quod dictus episcopus super temperatione
 mandati tam nostre interventionis obtentu quam sue probitatis intuitu providebit.
 
 IV 26
 
 Audita turbatione vestra turbamur, et ecce, mittimus latorem presentium, ut certificemur de vestra
 continentia per eundem.
 
 IV 27
 | 
 |