Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 114


De dubiis dictionibus
Sunt multae dictiones dubiae inter adverbium et nomen, ut falso.
Falso namque nomen est dativi casus et adverbium qualitatis. Sed tamen
ita discernitur: quando enim nomen est, significat substantiam
alicuius, ut 'falso homini dedi praemium'; quando vero <est> adverbium,
sensum verbi explanat, ut 'falso legit'.
Inter adverbium et pronomen, ut quo. Ponitur enim, quando adverbium
est, quo pro ubi et est infinitum, ut Quo vadis?; quando autem
pronomen est, ponitur pro nomine, ut 'a quo audisti lectionem?'.
Inter adverbium et verbum, ut pone. Quando enim adverbium est
pone, significat iuxta et est adverbium loci; quando vero verbum est,
imperativus est modus et venit a pono ponis.
Inter adverbium et participium, ut profecto. Profecto adverbium
est affirmantis et ponitur pro certe et est participium, ut 'profecto homini
in itinere dedimus'.
Inter adverbium et coniunctionem, ut quando. Est enim quando
adverbium temporis et est coniunctio causalis et ponitur pro
quoniam.
Inter adverbium et praepositionem, ut propter. Cum enim propter
significat iuxta, est adverbium loci; cum enim praepositio fuerit,
servit accusativo casui, ut 'propter amicum venit'.
Inter adverbium et interiectionem, ut heu. Est enim heu adverbium
respondentis et est interiectio dolentis.
Horum quaedam sensu discernimus, quaedam autem accentu.

Torna all'inizio