Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 277


efferunt, et limites datos per exercitus praesides
utriusque transilientes, cum furia pugnam
usquequaque lacessunt, et, dum ex praeconcepta
furoris iracundia naturalis vim animus excitat,
vires ex ira colligunt, quae illa nonnumquam
et in debilibus subministrat. Ex iis ergo aspera
pugna surgit; manus enim immiscent manibus,
et alterna brachia per aëra jactitant, frequenter
auras acuis ictibus verberantes. Multa inter
se vicissim dant vulnera viri compugiles bellicosi,
et aliqua lateribus cavis ingeminant, pectoraque
faciunt munita hinc inde sonora. Discunt
armatae genae frequentibus crepitare sub
ictibus, erratque circum aures et tempora crebra
et instans percussio fortium bellatorum; ac nunc
dextera, nunc sinistra vicissim actus sonoros
inculcat, nec nulla data mora vel requie creber
miles alter alterum, nimborum densitate ad instar,
qui, cum ad tecta et culmina defluunt cum
grandine, concrepant ictibus densatis, impellit et
pulsat virosis impulsionibus atque versat. Inde
est quod ex confligentibus hic de equo ad terram
excutitur, et in spisso jacet pulvere convolutus,
hic, caput in sella ex utraque parte rejactans,
jamjam sui casum dubie comminatur. Hujus
collapsa cervix pendebat in humeros; alius
cruorem evomit ex ore vel naribus defluentem;
aliusque cum sanguine dentes mixtos emittit.
Alterius ad terram cerebrum et intestina sparguntur;
et dum utrinque fiunt acriores ex pugna,
neque aspectis vulneribus deterrentur, nonnulli
vitae spiramina derelinquunt. Sicque caeduntur
duces et praesides, ac innumerum sine
nomine vulgus cadit. Et dum Provincialium
acies, quorum jam multi corruerant, hostibus
terga dedisset, per stipendiarios gallicos, qui
secundum regii exercitus aciem faciebant, manipulo
primo succurritur fugienti. Densatur bellum,
et bellantes invicem se perurgent; miscentur
sine discretione compugiles, et solum vocis signum
hostes discernit ab hostibus, cum facta esset
hinc inde commixtorum militum una massa.
Rex autem de specula collium, quorum summitate,
ut pugnam cerneret, ascendebat et descendebat,
dubius intuendo predicta, fremebat
dentibus, et mente tremebat, nec dum in campum
pugnae prodire tentabat, vel aequo campo
se dare. Sed, dum ex mora superbiam colligit,
spiritum affectu confligendi fatigat, et asper natura
sui concepta vero improbat, castra intuens,
absentes arduo cogitatu saeviebat in hostes. Itaque
secum ignescente.......ardens dolore medullitus,
nondum videt qua ratione tentet aggressum,
quamquam suis electis commilitonibus amor in
bella ruere unus esset. Considerabat enim adeo
adversariorum acies multitudinis robore fore firmas,
quod electorum suorum paucitas hostilium
gladiorum illa hora non suffecisset ad cibum.
Nondum enim suas direxerant intentiones ad
spolia, sed adhuc ad pugnandum vivacibus animis
intendebant. Hispani adhuc, cum ad torquendum
hastilia lacertos agiles habere dicantur,

Torna all'inizio