Salimbene de Adam: Cronica

Pag 825


Sed nec ille minus bene dixit, qui ait, prima Io. IIII: Karissimi,
nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint.
Quod bene fecit quidam sanctus pater qui, cum staret coram
altari et oraret, respondit diabolo, qui sibi in forma crucifixi apparebat
dicens: «Ego sum Christus, adora me secure». Deiecit,
inquam, oculos ad terram nec voluit ipsum videre, sed diabolo
dixit: «Recede hinc, Sathana, quia ego Christum in hac vita
videre non curo». Et tunc diabolus recessit confusus. Religiosus
superius dictus, cui talia acciderunt, frater Minor fuit, sed
nomen eius subticeo utilitatis causa. Require infra iterum de hac
materia, carta ***.
Q[uo]d dia[bolus] voluit decipere que[m]da[m] iuvenem qui laborabat in extremis,
ut eum faceret desperare, sed frater adiuvatus a fratre manus eius evasit.
Fuit et alius frater Minor iuvenis quidam, cui, cum in extremis
laboraret, apparuit diabolus dicens: «Habeo adversum te
aliqua propter que noveris te esse damnatum». Cui frater respondit
dicens: «Miser, dic illa, ut cognoscam que sint, quia in Domino
confido; quomodo vos demones dicitis anime mee: Transmigra in
montem sicut passer?». Cum autem lector, qui cum aliis fratribus
ibi erat, quereret ab eo quid videret aut cum quo loqueretur,
respondit dicens: «Hic est diabolus, qui disputat mecum et imponit
michi quod non bene servavi paupertatem quam promiseram
et quod nimis fui gulosus». Cui dixit lector: «Dicas ei:
Illa statera suppleat, in qua pependit pretium infinitum». Hinc
sanctus Bernardus ait: «Quod ex me michi deest usurpo ex membris
Domini mei». Hinc Crisostomus ait: «In trutina crucis non
aurum, non argentum appendit, non corpus angelicum, sed semet
ipsum, ut nos ad amorem suum vehementius inflammaret». Et
dixit iterum diabolus fratri: «Adhuc habeo adversum te, cum
sis ydolatra, quia modicum panis frequenter adorasti pro Deo
ad missam». Cui respondit frater: «Feci quod Dominus docuit.
Dixit enim: Hoc est corpus meum, hoc facite in meam commemorationem.
Et sic faciunt omnes catholici et boni Christiani a Christo

Torna all'inizio