Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 87


Gratum gerimus et acceptum, quod magister Iohannes utilitatibus vestris assistit, cum nostrum sit,
quod fecerit vobis. Cum autem ipse de mandato domini pape ad Urbem venerit, superfluum credimus,
quod nostra licentia utatur in mora, cum sufficere possit auctoritas maioris eidem.

II 103

Vidimus litteras, quas misistis, et scribentem agnovimus in scriptura. Sane consideratis, que misse
pagine tenor habebat, non videmus, quod probabiliter sperare possitis in ordine turbato quietem.
Restat igitur providere de commutatione salubri. Unde providentia vestra specificet, in quem ordinem
velit conceptum propositum commutari.

II 104

Mittens inclinat ad grates, eo quod missa sunt admissa gratanter, que receptione crevisse videntur,
cum multum adiecisse credatur hilaris recipientis affectus. Sane salutis auctori diligens pro dilecto
vitulum immolat gratiarum, eo quod tertiana tertio signo defecit. Ad hec de rescribente scribens,
quid sentiat, pagine non committit responsive, ne, quod interioris hominis conscientia tute servat in
abdito, exterioris applausus in publicum proferat non secure. Responsum vero super aliis, que scripsistis,
relationi relinquimus presentium portitoris.

II 105

Ad prosecutionem negotiorum vestrorum damus, quam possumus, et opem et operam efficacem,
cum illorum effectu nostrum prosequamur affectum.

II 106

Torna all'inizio