Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 102


contulit potestatem. Qui, cum ob familiaritatem curie, tum
ob precipitem eius audaciam, tum etiam quia militibus adhuc
velud comestabulus preerat, ab omnibus maxime timebatur. Interea
litem adversus electum Siracusanum que timore comitis
aliquanto tempore sopita fuerat episcopi rursus instaurant, regine
suggerentes illius opera factum ut gaytus Petrus aufugeret; nam
Gillebertum comitem, eiusdem licteris ad curiam evocatum et in
via clandestinis nunciis quid agere deberet edoctum, satis eum
impune reginam totamque curiam offen[disse, perturbasse] magnisque
[obiectasse per]iculis; neque mirum, [cum ipsa] facinorum
impunitas audendi quicquid libitum fuerit prestet illi fiduciam.
Quod, si solum ipsa consenserit, facile se facturos ut licteris pontificis
Romani citatum, oporteat eum Romam proficisci, nec in
eam super hoc possit culpe quidpiam retorqueri, cum nec eius factum
videatur consilio. Post consecrationem vero suam, velud iam
curie familiaritate privatum, ad episcopatum suum recto tramite
reversurum. Assentiente regina idque sibi gratum fore modis omnibus
attestante, die constituto, Iohannes Neapolitanus, harum
machinationum princeps, vocatur ad curiam, paucisque de negotiis
Ecclesie Romane pro quibus venerat verbis prehabitis, pape
licteras demum ostendit precipientis ut omnes electi Sicilie, quorum
ad Romanum pontificem spectabat consecratio, Romam pergerent
consecrandi. Hiis in presentia regis ac regine totiusque curie perlectis,
adiecit sibi papam precepisse ut quod licteris deerat ipse
suppleret, et prefatis electis ex parte sua certum quo consecrari
deberent terminum prefiniret. Ad hec electus respondit: paratum
se mandatum pape libenter, quam primum potuerit, adimplere,
sed neque terminum quem cardinal ipse prefixerit recepturum, nec
omnino, si quid preter literarum tenorem super addere velit, facturum.
Hiis aliquanta disputatione protractis, cum electus prudenter
ad singula respondendo spem cardinalis aliquatenus elusisset,
magna diei parte consumpta, simul e palatio descenderunt.

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio