< 2-UTRUM VERBUM DE MODO SIGNIFICANDI 
ESSENTIALI GENERALI SIGNIFICET PER MODUM  
INCLINABILIS AD ALIUD CUM DISTANTIA > 
  
Tunc de secundo queritur, utrum verbum 
de modo significandi essentiali generali 
verbi significet per modum inclinabilis ad 
aliud cum distantia. 
  
< 2-1 -Quod non > 
<2-1-1> Et videtur quod non.  Sortes qui 
currit disputat , hoc quod dico cumt non 
inclinatur ad Sortem cum distantia, sed a 
parte eiusdem extremi construitur cum 
hoc quod dico  Sortes . Ergo verbum non 
significat per modum inclinabilis cum distantia  
ad aliud. 
<2-1-2> Item, dicit P.H. super secundum 
minoris, quod <cum dicitur> Sortem currere  
est possibile,  Sortem currere  se 
tene<n>t a parte unius extremi et sunt in 
ratione nominativi casu suppositis. Ergo 
non sed habent per distanciam +minoris+ 
  
< Quod sic > 
< OP 2-1 > In oppositum arguitur. Verbum 
significat per modum inclinabilis. Hoc 
docet modus ipsius verbi: in omni enim 
verbo est modus, et modus est qualitas inclinabilis.
  |  
  |