Salimbene de Adam: Cronica

Pag 161


habemus a Deo, ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum.
A curialitate humana etiam habetur quod proximus diligi
debet. Caritas enim et curialitas sorores sunt. Caritas non querit
que sua sunt
, prima ad Cor. XIII, et curialitas aliis consuevit
impendi. Ideo dicit Sapiens, Prover. XII: Qui negligit damnum
propter amicum, iustus est
.
De curialitate cuiusdam regis Anglie.
De curialitate habes exemplum cuiusdam regis Anglie, qui
cum esset in nemore cum militibus iuxta fontem et cenare deberet,
allatum est ei vasculum vini, quod illi de Tuscia flasconem
dicunt, Lombardi vero botacium. Cumque quesisset utrum plus
de vino adesset, et responsum ei fuisset quod non, dixit: «Sufficienter
habemus pro omnibus». Et quod in vasculo erat effudit
in fontem dicens: «Omnes communiter bibant». Et magna
fuit curialitas reputata. Non sic facit avarus qui in Ecclesiastico
dicit, XI: Inveni requiem michi, et nunc manducabo de bonis
meis solus
. Non sic faciunt illi prelati qui coram subditis et
cum eis in eadem domo comedentibus panem albissimum comedunt
et optimum vinum et precipuum bibunt et nichil dant penitus
subditis suis; que rusticitas maxima reputatur. Sic etiam de
aliis comestibilibus faciunt. Ideo dicit Sapiens, Prover. IIII:
Comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt. Subditi
etiam pessimum panem habebunt de quo habetur, Eccli. XXXI:
In nequissimo pane murmurabit civitas, et testimonium nequitie
illius verum est
. Item vinum precipuum bibunt aliqui prelati coram
subditis et non dant eis, qui ita libenter biberent sicut ipsi, cum
omnes gule sint sorores. Certe isti tales qui ita faciunt non sunt
Anglici, qui soliti sunt dicere: «Ge bi a vo». Quod est dicere:
«Oportet vos tantum bibere, quantum ego bibi». Et quamvis
dicatur, Eccli. XXXI: Diligentes in vino noli provocare, multos
enim exterminavit vinum
, et Hester I: Non erat qui nolentes cogeret
ad bibendum
, tamen curialitatem maximam credunt Anglici
facere, quod libenter bibunt et aliis dant libenter. Sed prelati nostri

Torna all'inizio