Salimbene de Adam: Cronica

Pag 869


vero montis istius habitatores existunt. Cum autem Petrus
Arágonum super istum montem cogitasset ascendere, volens experiri
atque cognoscere quid in montis cacumine haberetur, vocatis
duobus militibus, amicis necessariis, quos intime diligebat, exposuit
illis quod facere disponebat. Qui gavisi sunt et promiserunt
ei quod non solum tenerent secretum, verum etiam quod nunquam
separarentur ab eo. Assumptis ergo victualibus et congruentibus
armis, dimissis equis ad montis radices, ubi habitatores
existunt, ceperunt pedestres paulatine ascendere. Et cum
iam multum superius ascendissent, ceperunt audire tonitrua horribilia
et terribilia valde. Insuper corruscationes et fulgura apparebant,
grandines et tempestates descendebant, ex quibus omnibus
pavefacti, cadentes in terram, velut exanimes facti sunt pre
timore et expectatione que supervenerat illis. Petrus vero, qui robustior
erat et fortior et qui desiderium cordis sui complere volebat,
confortabat eos ne deficerent in afflictionibus et terroribus illis,
dicens quoniam labor iste adhuc ad honorem eorum et gloriam
redundaret. Et dabat eis comedere et cum eis pariter comedebat.
Et post recreationem et fatigationem itineris et laboris iterum
hortabatur eos ut secum valenter ascenderent. Et sic multis
vicibus factum est atque dictum. Tandem illi duo socii Petri regis
ceperunt deficere, ita quod pre nimia lassitudine itineris et tonitruorum
timore vix poterant respirare. Tunc Petrus rogavit eos
ut expectarent eum usque ad vesperam diei sequentis, et si tunc
non rediret ad eos, de monte descenderent et irent quo vellent.
Ascendit igitur Petrus cum magno labore solus. Et cum in cacumine
montis fuit, lacum invenit ibidem. In quem cum lapidem
proiecisset, egressus est ex eo draco horribilis et magne magnitudinis
et cepit per aera volitare, ex cuius flatu obtenebratus et
obscuratus est aer. Post hec Petrus descendit ad socios et quicquid
viderat et fecerat totum sociis retulit, exposuit et narravit.
Et descendentibus illis de monte precepit eis ut quibus vellent
hec omnia divulgarent. Videtur michi quod hoc opus Petri
Aragonum possit connumerari cum operibus Alexandri, qui in
multis terribilibus negotiis et operibus voluit experiri, ut laudem
in posterum mereretur.

Torna all'inizio