: Chronicon Novaliciense

Pag 172

III


est hutique mirandum, si iste vir maximas abeat vires». Timebat
autem semper idem rex Algisum, eo quod sibi et patri regno
privaverat et quod viribus laudabilis esset heros, propterea ad
interficiendum illum miserat.
XXIII. Pervenit itaque Algisus, cum evasisset per maximum
periculum, ad matrem suam Anzam reginam, que tunc in partibus
illis advenerat ob orationis causam, scilicet in Brixiensi civitate,
ubi oratorium sanctorum Faustini et Iovittę miro opere
construxerat multaque rura largiens, ditissimum fecit monasterium.
Nam ipsa nuperrime, multo donato pretio, sanctam Iuliam
virginem ibi a Corsica adduci fecit insula. Ergo quia iam
longe narrando discesseramus, nunc succincte ad istoriam redeamus.
XXIV. Defuncto interea seculo beatus pater Frodoinus, ut
supra retulimus, domnum et religiosum Amblulfum monachum
in regimine ipsius surrexit aecclesię. Venerat ipse siquidem in
monasterio temporibus domni Vuitgarii episcopi atque abbatis.
Hic ex nobilibus ortus fuit parentibus et ab pueritię suę traditus
Deo et beato Petro apostolo in Novalegiensi cęnobio, sub testimonio
bonorum hominum, devotus pater devotissime eum

Torna all'inizio