Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 900


Ad sextum dicendum, quod non solum laudatur actus qui est a virtute, sed actus
qui est ad virtutem, quo fiunt bona, sed non bene. Similiter non solum semper
vituperatur peccatum mortale, quod expellit virtutem, sed etiam veniale, quod
est simul cum virtute.
ARTICULUS 3
Utrum dona sint connexa
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod dona non sint connexa. 1 Cor., 12, 8: «Alii datur sermo
sapientiae per spiritum; alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum». Sed
sapientia et scientia sunt dona. Ergo alii datur unum donum, et alii aliud; et ita
non sunt connexa.
2. Praeterea, Gregorius dicit in Moral., quod minor est sapientia,
si intellectu careat. Ergo sapientia sine intellectu haberi potest.
3. Praeterea, Augustinus dicit de sermone Domini in monte secundum Matth.,
quod ab uno dono paulatim fit processus ad aliud. Hoc autem non esset,
si necesse foret ea simul esse. Ergo dona non sunt connexa.
4. Praeterea, plus distat a communi statu virtutum perfectio transcendens genus
virtutis quam perfectio manens in genere virtutum. Sed qui habet virtutes, non
oportet quod habeat eas in perfecto statu virtutum: quae quidem perfectio in
genere virtutis manet. Ergo multo minus oportet quod habeat perfectionem
donorum, quae genus virtutis transcendit; et ita dona non connectuntur sibi in
gratia, caritate, vel iustificatione: nec est aliud dare in quo sibi connectantur;
ergo non sunt connexa.
5. Praeterea, donorum quaedam perficiunt in vita activa, quaedam in contemplativa.
Sed multi sunt perfecti in vita activa qui gradum vitae contemplativae
nondum attingunt. Ergo dona non habentur omnia simul.
SED CONTRA, quidquid est de necessitate salutis, oportet esse simul cum gratia.
Sed dona sunt de necessitate salutis; quod patet per Glossam, Matth. 6, quae
dicit, quod in donis est ut operemur mandata, in quibus est ut ad beatitudinem
veniamus. Ergo videtur quod dona sint connexa in gratia, sicut et virtutes.
Praeterea, sapientiae donum ex caritate causatur, ut ex dictis, dist. praec.,
patet. Ergo quicumque habet caritatem, habet sapientiam. Sed sapientia ponitur
in ultimo gradu. Ergo quicumque habet eam, habet omnia alia dona; et sic
omnia dona sunt connexa in caritate.
Praeterea, iustitia generalis, defectus qui peccatum implicant, tollit. Sed contra
tales defectus dona dantur, sicut consilium contra praecipitationem, ut dicit
Gregorius, et timor contra superbiae timorem. Ergo
simul cum iustificatur anima, omnia dona infunduntur.

Torna all'inizio