| facere, aliqua occasione vel iure, set ipsam terram et
 vineam, ab omni persona et loco, pro suo dato et facto,
 de iure defendere et expedire; si vero contra faceret, seu
 factum appareret, et predicta omnia et singula non observaret,
 aut si aliquam exceptionem iuris vel facti
 contra opponeret, solemniter promist eidem presbitero,
 accipienti pro se et dicta ecclesia, dare et solvere, nomine
 pene, duplum rei unde ageretur, et pretii infrascripti,
 et omne dampnum et expensas exinde conpetituras,
 sub obligo et ypotheca suorum bonorum, integre
 resarcire, et post predicta omnia et singula firma
 et incorrupta perpetuo tenere. Pro quibus omnibus et
 singulis suprascriptis, fuit confessus se, pretii nomine,
 a dicto presbitero recepisse, et integre ei fore solutum,
 soldos tres bonorum denariorum pisanorum veterum;
 de quibus se bene solutum vocavit, et si pluris esset,
 eidem presbitero, pro ipsa ecclesia recipienti, pro remedio
 sue anime inter vivos et inrevocabiliter donavit,
 omni legis, iuris et constituti auxilio, et fori privilegio,
 et non habiti et non recepti pretii, et omni merito et
 launacchil, renumptians. Insuper talis uxor eius, et
 eius consensu, de iure suo ypothecarum certiptiorata,
 et legiptime interrogata, congrua responsione sequente,
 ipsis, suo iuri ypothecarum spetialiter et generaliter,
 et omni alii legis, iuris et constituti auxilio renumptians,
 predictam finem et refutationem, et omnia et singula
 supradicta, ratificavit, et his omnibus sponte consensit,
 promittens eidem presbitero, stipulanti pro se et dicta
 ecclesia, non contra fecisse vel facere, et ab omni persona
 et loco, pro suo dato et facto de iure defendere,
 ad penam dupli unde ageretur, bona sua et iura pro
 his omnibus observandis generaliter obligando.
 DE PROMISSIONE PRETII VENDICTIONIS ET POST VENDICTIONEM.
 /*
 In Dei nomine amen. Cum talis, filius talis, presenti
 die vendidisset, dedisset, tradidisset et concessisset tali,
 filio talis, quandam petiam terre et rei positam in tali
 | 
 |