Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

355


castrum quoque Bonifacij, quod Pisani construxerant, ceperunt et
ipsum funditus destruxerunt. tempore huius archiepiscopi, scilicet
anno Domini .Mo.C.LXXVII., Fredericus imperator inter
Ianuenses et Pisanos pacem fecit et medietatem tocius insule
Sardinee communi Ianue dedit. qui etiam imperator eum Beatrice
uxore sua et Henrico filio suo Ianuam venit et ibi honorabiliter
sunt recepti, anno scilicet Domini .Mo.C.LXXVIII.
hijs temporibus filia regis Anglie, data in uxorem regi Sicilie,
Ianuam venit, que super galeas Ianuensium ad virum suum honorabiliter
est deducta. postmodum venit Ianuam filia regis Francorum,
filio Manuelis imperatoris Grecorum in coniugem copulata,
que similiter [a] galeis Ianuensium ad virum suum honorabiliter
deducta fuit. huius etiam archiepiscopi tempore,
scilicet anno Domini .Mo.C.LXXIXo celebratum est a domino Alexandro
papa tertio in ecclesia Lateranensi concilium generale
ad quod concilium supradictus archiepiscopus Hugo accessit, quem
associaverunt prepositus Sancti Laurentij, magister scolarum et
nobiles viri Enricus Aurie, Nivellonus de Camilla, Ansaldus

Torna all'inizio