Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 144


bello discedens ad regem patrem properat, monens illum quod ei cum
sua gente succurrat. Qui cum iii milibus pugnatorum in eorum
uirtute recentium accessit ad bellum. Illic conflictus fit maximus
et ex Grecis potissime magna cedes.
Ayax et Hector in bello conueniunt, ambo deiciunt se ab equis.
Menelaus interfecit quendam amiratum Troyanorum. Celidonas
autem interfecit Moles de Orep, nepotem regis Thoas. Madon
uero de Clara irruit in regem Cedium, quem tam dire percussit in
facie quod oculum eius euulsit. Sardellus autem quendam alium
Grecorum amiratum interfecit. Margariton uero in Thelamonem
irruit sed Thelamon ipsum grauiter uulnerauit. Fanuel autem
regem Prothenorem deiecit ab equo. Sic et ceteri fratres naturales
filii regis Priami contra Grecos letaliter offendendo uiriliter se
gesserunt.
Inter hec autem rex Duglas irruit in Menesteum, Athenarum
ducem, et cum forti lancea ipsum inpellere uiriliter est conatus.
Sed Menesteus, dum careret lancea, ipsum inpetit ense nudo, et tam
potenter super cassidem eius ipsum percussit in facie quod, cassidis
nasali disrupto, ipsum uulnerauit in naso. Deamor autem uidens
fratrem suum sic lesum in facie et in naso irruit in Menesteum, sic
potenter ipsum inpellens quod ipsum deiecit ab equo. Sed Menesteus
statim in animi sui uirtute surrexit. Verum alius frater
eorum ipsum agrediens, sicut erat pedes, crudeliter uexat eum, et
sic omnes tres fratres contra Menesteum crudeliter insistentes aut
ipsum occidere aut ipsum capere tota intencione festinant. Sed
Menesteus a predictis tribus fratribus uiriliter se defendit. Verum
quia semper plures contra vnum consueuerunt pocius preualere,
tres fratres in ictibus ensium disrumpunt eius arma, frangunt
eius scutum, et cassidem cassant eius, et specialiter Thoras, maior
frater eorum, qui Menesteum mirabiliter opprimit et infestat.
Tunc rex Theucer, qui uidit Menesteum in tanto discrimine constitum,

Torna all'inizio