Andreas Strumensis: Passio Arialdi

142


quique per navem illuc me transferre auderet reperire non potui, ideoque,
praeter quae dicta sunt, pleniter de illo tunc scire non valui. Porro, secundum
quod postea diligenter scrutatus sum, qualiter quibusque ex hac vita
verbis migraverit, diligentibus Deum fore gratum credo, si id breviter intimavero.
22. A loco igitur quo captus est, psalmodiam decantavit. Ad Stationem
enim a militibus, ut praedictum est, divisus et quinque ferocibus servulis
est traditus, qui cum ipsum ducerent ad mortem, allocuti sunt dicentes:
<< Arialde, cur non recordaris ut neges quae hucusque dixisti et profitearis
dominum nostrum esse verum pontificem? Nam, si hoc faceres, forte
adhuc vivere posses >> . At ille: << Absit - inquit - ut coronam, quam verum
dicendo in mea adquisivi vita, in fine mentiendo amittam. Nam me
utrum nunc ducatis ad mortem ignoro, quod si facitis, scitote vestro domino
meam mortem valde nocituram non solum in futura vita, sed etiam in
praesenti >> . Et illi: <<Videsne - inquiunt - illum magnum mortem? Si
ipse profecto esset aureus et tuus totumque dares, ultra nullo modo viveres >> .
Ille autem, haec audiens, se erexit et hymnum sanctorum apostolorum
Petri et Pauli alta voce decantare coepit. Quo finito, ad solitudinem
ad quam tendebant pervenerunt. Quem tollentes de nave, supra quoddam
saxum vinctum posuerunt ad sedendum. Seorsum denique paululum remoti,
haec dicere coeperunt ad invicem: << Quid faciemus? Si tantum occiderimus
virum, nostrae animae nullum ultra poterunt adipisci remedium,
et hoc si non fecerimus, nihilominus moriemur >> . In his enim dum haesitarent,
aspexerunt naviculam concite venientem duosque homines deferentem.
Et aiunt ad invicem: << Hos expectemus: hi forsitan boni nuntii baiuli
sunt >> . Praedicta vero mali Widonis neptis, quae exhinc Iezabel et Herodias
est nuncupata, postquam quinque ad Dei famulum necandum direxerat

Torna all'inizio