Salimbene de Adam: Cronica

Pag 721


illud, quoniam datum est gentibus. Et civitatem sanctam calcabunt
mensibus quadraginta duobus.
Abbas Ioachym hunc numerum sic exposuit: XLII menses
XLII generationes sunt quas ponit Matheus, que in Novo Testamento
taliter demonstrantur, quia, secundum Lucam III, ipse
Iesus erat incipiens quasi annorum XXX, quando baptizatus est
a Iohanne. Pone ergo XL duas generationes a Christo usque ad
dies nostros, XXX annos generationi cuilibet assignando, terminabuntur
in MCCLX anno, in quo verberatorum inchoavit devotio;
qui numerus designatur in pluribus locis, ut ibi, Apoc. XI:
Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis
sexaginta amicti saccis. Et infra, Apoc. XII: Et mulier fugit in
solitudinem, ubi habet locum preparatum a Deo, ut ibi pascat illam
diebus mille ducentis LX. Et sumitur hic et superius annus pro
die, sed in Eze. IIII sumitur dies pro anno: Diem pro anno,
diem, inquam, pro anno dedi tibi. Igitur non videtur voluntatis
divine quod sepulcrum Christi condam gloriosum modo recuperetur;
sed, quantum fuit de voluntate pape Gregorii decimi, recuperatum
fuisset, nisi mors prestitisset impedimentum. Nam ideo
ipsemet fecit passagium, renovavit imperium, celebravit concilium.
Sed dicitur, Prover. XXI: Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum. Credo revera (nescio
si decipior) quod, propter ista duo que iste papa attemptavit,
Deus eum tulit de medio, quia non est voluntatis divine
quod de cetero imperator aliquis surgat post Fridericum secundum,
de quo etiam dicitur: «In ipso quoque finietur imperium, quia,
etsi successores sibi fuerint, imperiali tamen vocabulo ex Romano
fastigio privabuntur». Non videtur etiam voluntatis esse divine
quod sepulcrum recuperetur, quia multi hoc attemptare volentes
in vanum reperti sunt laborasse. Et ideo, quantum ad hoc negotium,
dicere potest Ecclesia illud Ys. XLIX: In vacuum laboravi,
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.

Torna all'inizio