| gladius pertransivit; jam enim ignis subcensus est
 ab eis, qui tangent montes, et fumigabunt; jam
 etiam uno amaritudinis turbine singulorum sunt
 corda turbata, et eadem amaricatione conquesta,
 et dira cogitatione perversa cogitant, omnes ut vel
 simul una hora subita terra diglutiat, vel sub fortunae
 vexillo rebellent contra facta tuorum, opportunitate
 captata.
 CAP. III
 DICTATOR ALLOQUITUR REGEM.
 Non ergo sit tibi suspectus meus calamus, nec
 tibi aut tuis linguam meam credas obnoxiam,
 aut sermonem in aliquo detractorem, si tua stylo
 gesta per terram, quamquam dum virtutum
 experientia tua opera claruerunt, praeconiae
 linguae decretum laudis apposui, et subsequentia
 toti Italiae de tuo dominio commoda diffinitiva
 sententia promulgavi: non enim in te adstruxi
 vitia haec; tantum duo redargui, cupidinem, ex
 qua proveniebant gravamina subditorum, et negligentiam,
 qua effrenis tuae gentis excessus remanent
 incorrecti. Laudabit te anima mea usque
 ad mortem, qui utinam mores gallicos latini
 condimento saporis delicate temperasses,
 aut croco tusco tuorum superficiem colorasses!
 Quis enim est, qui ad stimulum ferreum non recalcitret,
 qui non clamet, si baculo contundatur,
 et qui non fugit, si lupum contra se videat venientem,
 aut si, habens defensionis arma, evaginato
 gladio non resistit? si animalia quidem
 descritione carentia, carnifice viso, diffugiunt,
 et nonnulla, si fugere nequeant, cornupetant,
 et resistant, ut cornua funibus non liget manus
 carnificis truculenta? Vicisti quidem reges et
 bella, et subjugasti gentes, ac, si expedisset,mille
 post haec certamina campestria superasses; et
 haec tantum duo, quae animi voluntate consistunt,
 superare nullatenus potuisti. Certe inexpugnabilis
 est gravis animi noxius appetitus.
 CAP. IV
 INCIPIT INITIUM PANORMITANORUM
 SEDITIONIS.
 Igitur, domino Auberto de Aurelianis regente
 Siciliam officio vicariatus, nonnulli cives panormitani
 utriusque sexus ad sollemnizandum
 quoddam festum exeunt a terra, quod annali
 memoria magno laetitiae jubilo, laetisque tripudiis
 gaudiorum consueverunt pascali tempore
 celebrare; exeunt, et quamplures advenae juvenes
 cum eisdem ex praedictis forsitan arma multi
 aliqua deferunt, sed occulte pro curia, nam
 | 
 |