Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 108


prodigalitatem. Patet ergo quid est magnificentia. Nam
sicut liberalitas est reprimens avaritiam, et moderans prodigalitates:
sic magnificentia est reprimens parvificentias,
et moderans consumptiones. Et sicut liberalitas est
faciens sumptus, et dationes proportionatas facultatibus:
sic magnificentia est faciens sumptus decentes magnis
operibus. Viso quid est magnificentia: restat videre circa
quae habet esse. Homo enim (quantum ad praesens) ad
quatuor potest comparari. videlicet, ad ipsum Deum, ad
totam communitatem, ad aliquas personas, et ad seipsum.
Magnificus enim circa omnia ista decenter se habere debet:
non tamen aeque principaliter intendere debet circa
omnia ista. Nam principaliter et primo, homo debet esse
magnificus circa divina, constituendo (si facultates tribuant)
templa magnifica, sacrificia honorabilia, praeparationes
dignas. Ideo dicitur 4. Ethicorum, quod honorabiles
sumptus, quos debet facere magnificus, sunt circa
Deum. Secundo spectat ad magnificum (si adsit facultas)
facere decentes sumptus circa totam communitatem.
Nam ipsa bona communia quodammodo divina
sunt. Unde Philosophus ait, quod communia habent
aliquid simile donis Deo sacratis. Bonum enim divinum
valde debiliter repraesentatur in una persona singulari.
sed in tota communitate pulchrius elevescit divinum
bonum. Tertio magnificus se decenter habere debet circa
aliquas personas speciales, ut circa personas honore
dignas. Nam in hoc potissime apparet magnificentia,
quando quis magna facit iis sunt magis digni. Quarto
debet se decenter habere magnificus circa personam
propriam: debet enim quis magnifice se habere circa magna
opera respectu personae propriae. Magna autem opera
possunt dici illa, vel quae durant per totam vitam, cuiusmodi
sunt domus, et aedificia. Vel quae fiunt raro in
tota vita, cuiusmodi sunt nuptiae, et militiae. Decet enim
magnificum (ut dicitur 4. Ethicor.) habitationem praeparare

Torna all'inizio