| via ipsa inter ipsas terras, et vu<a>ldo iam dicti monasterii, et terra
 alia ipsius monasterii, que dicitur de Tortora, et terra de hominibus,
 qui hibi affines sunt; et sicut incipit super ipsa piscina, et
 qualiter revolvit circa ipsa terra de eodem vualdo, et iam dicta
 terra de Tortora, et vadit ad ipsum Pantano predicti monasterii,
 et perexit per ipsum Pantanum, et silva[m], et padule usque in ipso
 Frigido; de quarta vero parte fine iam dicto Frigido, et iam dicto
 Laneo; eciam una cum aliis monasteriis et cellis, cum casis, et
 casalibus,cum servis, et ancillis utriusque sexus, ibidem residentibus,
 vel cum omnia,et in omnibus suis pertinenciis tibi, tuisque
 successoribus abbatibus, qui ibidem in tempore fuerint concedimus,
 ut sub iurisdicione Sancte nostre, cui Deo auctore deservimus
 Ecclesie, vobis ad tinendum nullius alterius ecclesie iurisdicionibus
 submittantur. pro quare piis desideriis faventes, ac nostra auctoritate,
 quod exposcitur, mancipamus. et ideo concedimus vobis
 vestrisque successoribus abbatibus licenciam Apostolice Sedis nostre,
 ut quamlibet christianitatem indigentibus in prefato venerabili
 monasterio qualis episcopus vobis ad invitandum hire volueritis,
 abendi potestatem omnimodo concedimus ad ecclesias confirmandas,
 seu abbatem consecrandum. eciam similiter ordinacionem
 de subdiaconibus, et diaconibus, seu presbiteris per tempora faciendum,
 et de omnem gradum ecclesiasticum hibidem in tempore
 adimplendum. protestamus eciam, nullus episcopus exinde debeat
 subdiaconum, aut diaconum, seu presbiterum ad suum concilium
 provocare, nisi sua fuerit voluntas, aut abbatem vel monachum
 nullo modo iudicare vel excommunicare. volumus eciam,et
 apostolicam iniungimus auctoritatem vobis, vestrisque successoribus
 | 
 |