Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 144a


< CAP. 4: DE PARTICIPIO >
 
< 1-UTRUM PARTICIPIUM SIGNIFICET SUBSTANTIAM
ET ACTUM, VEL ACTUM PURUM >
 
<f.98va25> Consequenter (α) queritur de
modo significandi essentiali generali participii,
utrum participium significat de
modo significandi essentiali generali substantiam
et actum, vel actum purum.
 
< 1-1-Quod significat actum purum >
< 1-1-1 > Et arguitur quod participium actum
purum significet. Effectus unigenus
debet esse sue cause. Sed participium est
effectus verbi, quia dicit Priscianus quod
necessario fiebant verborum translationes
in casuales figuras cum generibus, que eis
accidunt etc. Ergo cum verbum significet
actum purum, participium non significabit
substantiam < sed actum purum > .
< 1-1-2 > Item, si participium significaret
substantiam, hic esset nugatio homo legens,
cum ibi esset geminatio substantie
immediata. Et tamen ibi non est nugatio.
Ergo participium non significat substantiam
sed actum purum.
< 1-1-3 > Item, modi oppositi non sunt
compossibiles in eodem modo significandi
essentiali generali. Sed significare
substantiam et actum sunt modi oppositi,

Torna all'inizio