| consecrare rogavit et consecratum Beneventum remisit. Imperator deinde febre correptus
 post aliquot dies divina dispositione defunctus est. Ille vero Beneventum rediens ne
 moenibus quidem civitatis appropinquare ausus fuit; sed cum dedecore illo repulso alium
 sibi cives pontificem elegerunt. Fecit quidem haec omnipotens Deus ad vindictam malefactorum,
 laudem vero bonorum, ut qui cupiditate honoris ductus fraudulenter fratrem
 suum studuit ab ecclesia pellere, ipse pulsus patria exul in alieno solo vitam finiret.
 2. Praeter haec ea, quae sequuntur, Leone venerabilis vitae, qui ante paucos annos
 defunctus est, et aliis veteranis monachis narrantibus audivi. Cum igitur idem Iohannes
 aliquantos in monasterio sub sanctae institutionis regula explesset annos, petita ab abbate
 suo licentia Ierusolimam perrexit atque in Syna monte per sex continuos in Dei servitio
 degit annos. Postmodum vero in Grecia in monte, qui Agyon oros dicitur, aliquanto
 tempore mansit. Sed ea, quae illo in loco eum vidisse contigit, haudquaquam michi
 reticenda videntur.
 Quidam nanque heremita in eodem monte manens a paucis vel frequentabatur vel
 noscebatur. Dum quadam die frater, qui ei ministrabat ac certis diebus victum deferebat,
 supra memoratum Iohannem, venerabilem virum, ad eundem Dei servum duxisset, sicut
 ipse postmodum discipulis suis cum lacrimis solitus erat referre, benigne, ut decebat, ab
 eo susceptus est. Et cum sermo inter eos de caelestis vitae gaudiis diutius agitaretur,
 servus Dei hiis, qui advenerant, dixit: "Venite, fratres, quia iam hora est, alimenta sumamus
 corporis, ne revertentes in via deficiatis; nec enim ieiuni recedere debetis a nobis,
 propter quem tanti subistis iter laboris". Et haec dicens mensam praeparat, prandium
 apponit. Cum denique oratione facta ad mensam consedissent, mirabile dictu, ecce immanis
 ursus e vicina silva veniens, sese ante ora prandentium favum dulciflui mellis ferens
 exhibuit. Cumque illi valde perterriti fugam inire temptarent, venerabilis heremita ille
 eos compescuit et, ne terrerentur, admonuit, dicens multos esse iam annos, quo sibi
 omnipotens Dominus per bestiam illam saepissime hoc melliflui nectaris donum sua pietate
 transmiserit. Peracto itaque prandio surgentes a mensa, animo magis satiati quam
 corpore, percepta benedictione ad monasterium sunt reversi.
 Post non multos vero dies beatissimus pater Benedictus eidem Iohanni per visionem
 apparuit et dans ei pastoralem virgam, quam manu gestabat, ut Casinum ad suum monasterium
 quantocius reverteretur, admonuit. Facto itaque mane abbati ipsius monasterii,
 religioso videlicet viro, visionem, quam viderat, per ordinem pandit. At ille, ut erat
 providus atque discretus, voluntatem Dei in hac visione cognoscens intulit, dicens:
 "Frater Iohannes, celeriter ad tuum monasterium reverti festina, ne tanto patri, qui tibi
 per visionem apparuit, esse inobediens videaris. Decrevit enim, ut michi videtur, omnipotens
 Deus te suo gregi praeponere et, ut suas fideliter pascas oves, sua miseratione
 eligere." Ille igitur visioni et admonitioni optemperans, transmarina relinquens arva
 Christo duce reversus est atque a religiosissimo viro Iohanne, qui tunc fratribus praeerat,
 praepositus factus non multo post tempore, quia idem abbas corpore iam debilis erat
 atque pondus tanti oneris ferre nequibat, consilio et electione cunctorum fratrum ab eodem
 venerabili patre abbas est ordinatus. Ille vero abbatia relicta in vicina silva secessit
 atque ibi usque ad vitae suae terminum solitarius degens in omnipotentis Dei servitio
 vitam finivit.
 3. Interea nec ea, quae de beato Felice audivi, monacho videlicet huius monasterii,
 silentio sunt praetermittenda. Quodam tempore, nescio qua de causa, ad Teatinam urbem
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 
 
 
 
 40
 
 
 
 
 45
 |