| 21.    Alia ratio. Propter enuntiationem quoque reperti
 sunt accentus, ne dicas morticinum, si a morte et caedo
 feceris compositum. Morticinum enim, uidelicet "morte
 caesum", cum producto accentu pronuntiatur, a morte et
 caedo caedis, cuius prima producitur, deriuatur. Cum uero
 morticinum correpto accentu[m] protuleris, a morte et cado
 cadis, cuius prima breuiatur, deriuari feceris, ut dicas
 morticinum, hoc est "morte cadens".
 22.  Item alia ratio de eodem.  Item pro discernenda<e>
 ambiguitatis causa accentibus utimur, ut ergo. Nam cum producimus
 go, causam significat; cum autem corripitur, in coniunctionem
 transit.
 23.  De figuris accentuum.    Figurae quidem accentuum
 decem sunt, quae a grammaticis pro uerborum distinctionibus
 diligenter debent inquiri. Versificatoribus autem duo accentus
 sunt necessarii, uidelicet productus et correptus. Productus
 itaque accentus est, quotiens medias syllabas cum
 longa mora uocis pronuntiamus, ut fortuna natura. Correptus
 accentus est, quotiens medias syllabas cum parua mora
 uocis enuntiamus, ut macula tabula.
 24.  De diptongo.  Cognoscuntur quoque syllabae per
 diptongon. Sed quid est diptongus?
 25.  Vnde diptongus dicatur.  Dicitur autem diptongus
 duarum uocalium sonus. Dia enim Gr < e > ce, duo interpretatur
 Latine; ptongus sonus: inde diptongus, uidelicet duarum
 uocalium in eadem syllaba sonus. Nam singulae uocales
 ibi suas uoces habent.
 26.  De numero diptongorum.  Sunt igitur diptongi, quibus
 nos utimur, quattuor.
 27.  De ae.   Ae, ut aequus; pro iusto namque debet diptongari,
 sed pro animali per e solam scribi.
 | 325
 
 
 
 
 330
 
 
 
 
 335
 
 
 
 
 340
 
 
 
 
 345
 
 
 
 
 350
 
 
 
 
 355
 |