Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 12


Maniacum, utrum improvise an ex deliberatiorne industriae spolia diviserit, ad rationem ponunt.
Porro ille indignatus, quasi potestati suae contradicere praesumpserint, cum liceat sibi de
eisdem spoliis pro libito suo agere, per spatia castrorum fustibus caedendo, ad ignominiam
gentis nostrae contumeliis affici praecepit. Harduinus rediens cum talia nuntiat, nostri grave
ferentes, in Graecos insurgere deliberant. Sed Harduinus, vix eos compescens, utilius consilium
dedit: scilicet ut, ira dissimulata, ipse vilioribus vestibus in praesentiam Maniaci procedat,
donec, illis minus suspicantibus, ipse a notario Maniaci, cuius amicitia fruebatur, chyrographum,
quo liberius transeant Farum, quovis astu accipiat. Quod cum sic machinatur,
Maniacus, his quae agebantur ignarus, benevolentiam militis laudare, munera promittere,
subsannando tamen cum suis ridere incepit. Cum autem cartulam a notario, quasi aliquod
negotium versus Calabriam habens, Harduinus accepisset, nostri clam de nocte Messanam
usque progressi, Farum impune transeunt. Sicque versus Apuliam tendentes, Calabriam et
quaecumque Graecorum juris esse sciebant, vastantes, percurrunt: sicque faciendo usque in
Apuliam pervenerunt. Sed dolositatem Gaimarii principis cognoscentes, ad ipsum minime
transierunt; totam provinciam infestando, sibi eam subjugandi consilium capiunt.
IX. - Sed cum sine castro, quo se tuerentur a parte illius, incolis essent, castrum quod
Melfa dicitur, construxerunt, ubi, cum quingenti tantummodo milites essent, Graeci, qui terrae
illi principabantur, maxima multitudine ex Calabria et Apulia sibi coadunata, usque ad sexaginta
millia armatorum, ut eos a finibus suis propellerent, versus illos ire coeperunt; legatoque
praemisso, mandant, ut quod mallent eligant: aut certamen in crastino secum habere,
aut, pace sibi indulta, incolumes a praedictis finibus recedere. Legatus vero qui ad hoc
missus fuerat, cum pulcherrimo equo insideret, quidam normannus, Ugo, cognomento Tudebusem,
equum manu attrectare coepit: et, ut mirabile aliquid de se sociisque suis, unde
terrerentur, Graecis nunciaretur, nudo pugno equum in cervice percutiens, uno ictu quasi
mortuum dejecit. Reliqui vero Normanni prosilientes graecum, qui cum equo dejectus fuerat
et, solo timore laesus, quasi exanimis humi jacebat, erigunt; equum autem, usque ad quoddam
praecipitium pertrahentes, dejciunt. Porro graecus, cum vix consolatione Normannorum ad
mentem rediisset, meliori equo ab eis accepto, certamen paratum sociis refert. Sed cum quod
acciderat principibus populi sui tantum retulisset, illi admiratione et metu percussi, verbum
inter se comprimebant, ne forte, si in propatulo diceretur, exercitus territus refugeret.
Mane itaque facto, summo diluculo a Normannis occurritur fortiterque congredientes, acerrime
utrinque pugnatur. Intererant huic certamini de filiis Tancredi, Willelmus Ferreabrachia
et comes Drogo: nam necdum quisquam fratrum eos subsecutus fuerat. Isti vero,

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio