Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

186


nunquam fecerunt et gloriosior est paupertas fidelium quam
divitie peccatorum". quidam philosophus, nomine Aureolus
Teophastus, querit utrum homo debeat potius ducere uxorem
divitem quam pauperem, et dicit quod ille, qui ducit uxorem
divitem, ponit in domo sua tempestatem, quia uxor dives vult esse
domina viri et ipsum die ac nocte iurgijs molestabit et suas
divitias sibi improperabit. propter hoc dicit Salomon: "Melius
est sedere in angulo domatis, quam cum muliere letigiosa in
domo communi". doma proprie est tectum domus, ubi passeres
et yrundines nidificare consueverunt. vult ergo dicere Salomon
quod melius est habitare in tecto domus cum passeribus et
yrundinibus, quam in medio domus cum litigiosa muliere; quia
peius est letigium mulieris, quam garritus yrundinis. et sicut
vir non debet respicere ad divitias in uxore, sic et uxor potius debet

Torna all'inizio