Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 149


Christi namque miles Ambrosius illa inferiora, hec potiora
et dignora esse in libro de mysteriis confirmat dicens:
Summo studio uolumus comprobare quia et antiquiora sunt sacramenta
ecclesie quam sinagoge et prestantiora quam manna
est
. Et paulo post: Probatum est antiquiora esse ecclesie sacramenta,
nunc cognosce potiora
. Et post aliqua: Cognouisti prestantiora.
Potior est lux quam umbra, ueritas quam figura
.
Item in iiii de sacramentis: Accipe que dico diuiniora esse sacramenta
christianorum quam iudeorum
.

9


Ergo falsa sunt que proponis. Amplius. Si uerum est quod de
corpore Christi tu credis et astruis, falsum est quod ab ecclesia
ubique gentium de eadem re creditur et astruitur. Omnes [441]
enim qui christianos et esse et dici letantur, ueram Christi carnem
uerumque eius sanguinem, utraque sumpta de uirgine in
hoc sacramento se percipere gloriantur. Interroga uniuersos qui
latine lingue nostrarumue litterarum noticiam perceperunt, interroga
grecos, armenos, seu cuiuslibet nationis quoscunque christianos
homines, uno ore hanc fidem se testantur habere. Porro
si uniuersalis ecclesie fides falsa existit, aut numquam fuit
catholica ecclesia aut periit. Nichil namque efficacius ad interitum
animarum quam perniciosus error. Sed non fuisse aut periisse
ecclesiam, catholicus nemo consenserit. Alioquin non est
uerum quod Abrahe ueritas promisit dicens: In semine tuo benedicentur

Torna all'inizio