Salimbene de Adam: Cronica

Pag 897


Quod illi duo fratres qui interfecti fuerunt sepulti sunt in loco fratrum Minorum
de Monte Falconis.
In crastinum autem venerunt homines de Bibianello et portaverunt
istorum corpora interfectorum et sepelierunt ea cum vestibus
et armis suis in sepulchro patrum suorum, in loco fratrum
Minorum de Monte Falconis. Et dies Sabbati erat, in qua cantabatur
ad missam, loco epistole, Ieremie Scriptura que dicit, Iere.
XVIII: Fiant uxores eorum absque liberis et vidue, et viri earum
interficiantur monte. Iuvenes eorum confodiantur gladio in prelio;
audiatur clamor de domibus eorum. Et quia dominus Rolandinus
de Canossa erat germanus consanguineus Scarabelli, ideo fuit
potestati denuntiatus et accusatus. Nam Scarabellus alia vice de
Regio fuerat forbannitus, et ideo, si citatus fuisset, non venisset
nec comparuisset. Misit ergo potestas Reginus dominus Bonifacius
marchio de Lupis de Parma pro domino Rolandino, et venit ad
eum cum armatorum maxima multitudine. Cum autem potestas
cognovisset, quantum ad istud spectabat negotium, innocentiam
suam, dimisit eum in pace abire sine aliqua lesione.
Quod dominus Guido de Albareto tormentatus fuit.
Post hec denuntiatus et accusatus fuit dominus Guido de Albareto,
et comparuit et fuit detentus per X dies et semel leniter
tormentatus et postea dimissus.
Quod Regini timebant ne bellum intestinum haberent, triplici ratione, quando
dominus Guido tormentabatur.
Et dum tormentaretur dominus Guido de Albareto, crediderunt
Regini se bellum intestinum debere habere triplici ratione.
Et primo, occasione illorum duorum fratrum qui fuerant
interfecti. Secundo, occasione istius magni domini qui tormentabatur.
Tertio, occasione partium Reginarum.

Torna all'inizio