Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 443


pro se, rege, et populo, rex pro se et populo, populus autem
pro se tantum.
Et fuit Socrates rubei coloris, competentis magnitudinis,
calvus, decorus facie, expansus humeris, grossorum ossium, modice
carnis, oculorum nigrorum, lentarum palpebrarum, multi silencii,
membrorum quietorum; cum ambulabat respiciebat terram
multa cogitans; cum loquebatur movebat digitum qui dicitur
index. Vixit LXXXII annis et scribi fecerat in suo sigillo: patiencia
et credulitas Dei faciunt hominem vincere. Et in suo
cingulo scriptum erat: per considerationem et aspectus finis,
acquiritur salus anime et corporis. Et misit leges, quas statuit,
in orientem, occidentem, septentrionem et meridiem, ita quod
non remansit homo in tota terra illa qui non gubernaret se per
illas.
Et dixit: primum in quo figas voluntatem tuam sit servare
iusticiam divinam et servire ei, et niti ad obediendum voluntati
sue, non cum sacrificio tantum, immo non faciendo iniustum
nec iurando sacramento fallaci. Et dixit: sapiencia est schala
sapientis, qua qui caruerit non potest stare circa Deum. Et
dixit: sicut eger evadit ab infirmitate suffragio medicine, ita
infidelis liberatur ab infidelitate per legem. Et dixit: ob iusticiam
assecurantur anime. Et dicebat cum se statuebat ad demonstrandum:
ego sum seminator, et virtutes anime sunt semina,
et studium est aqua cum qua creantur; et cuius semina non
fuerint munda et aqua non fuerit sufficiens, suum seminare non
potest proficere. Et dixit: mirandum est de illo qui obliviscitur
ob istum mundum finibilem, bona alterius mundi infinibilis. Et
cum vidit se cum rege qui eum occidit, dixit ei rex: tu es ille
qui derridebas nos, prohibens adorare ydola. Respondit ei Socrates:
non est bonum Socrati, et est bonum regi. Et dixit rex:
qualiter est hoc? Respondit: quia bonum non est sapienti bonum,
vero non sapienti; quia sapiens, propterea quod Deum cognoscit

Torna all'inizio