Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 8


curia notarius extitisset, gradatim ad cancellariatus pervenerat dignitatem,
magnum admiratum instituit. Monstrum utique quo
nulla pestis immanior, nulla ad regni perniciem ac subversionem
poterat efficacior inveniri. Nam ingenium illi promptum erat ad
omnia; facundia non dispar ingenio; simulandi ac dissimulandi que
vellet summa facilitas; preceps in libidinem animus, nobilium
maxime matronarum ac virginum concubitus expetebat, et quas
honestius viventes audierat, earum vehementius pudicitiam attemptabat;
dominandi quoque semel accensus desiderio, multa volvebat
in animo, multis mentem fatigabat consiliis et continuis scelerum
stimulis agebatur, sed estuantis animi tempestatem vultus
serenitate celabat.
Huic igitur maxima collata dignitate totiusque regni cura et
administratione commissa, in brevi sic actum est ut rex plenam
verbis eius fidem adhibens, nichil alii cuipiam credere, nichil prorsus
ab alio vellet audire. Ceteros omnes excludens, cum rege singulis
diebus solus habebat colloquium, solus regni tractabat negotia, regisque
animum quocumque libuerat inclinabat, tum falsa pro veris
ingerens, tum adulationibus illius temeritatem demulcens. Subit
inde spes animum effectui mancipandi quod preconceperat, visaque

1



5




10




15




20
Torna all'inizio